ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset
propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad
eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui
devertit et sedit
tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit
ad eos sedete hic
quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri
fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de
regione moabitide
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus
et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure
propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc
ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim
propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at
ille respondit ego agrum emam
cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth
quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut
suscites nomen propinqui tui in hereditate sua
qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim
posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio
quo me libenter carere profiteor
hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et
si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma
concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo
hoc erat testimonium cessionis in Israhel
dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim
solvit de pede suo
at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos
estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et
Chellion et Maalon tradente Noemi
et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut
suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de
familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius
rei testes estis
respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu
nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur
domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum
Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre
nomen in Bethleem
fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit
Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella
tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est
ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non
est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur
nomen eius in Israhel
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem
de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est
melior quam si septem haberes filios
susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac
gerulae officio fungebatur
vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus
est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai
patris David
hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom
Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma
Salma genuit Booz Booz genuit Obed
Obed genuit Isai Isai genuit David